LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 19.8.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

id enim, quod sponte in umidis nascitur, helioselinum vocatur, uno folio nec hirsutum, rursus in siccis hipposelinum, pluribus foliis, simile helioselino. tertium est oreoselinum, cicutae foliis, radice tenui, semine aneti, minutiore tantum. et sativi autem differentiae in folio denso, crispo aut rariore et leviore, item caule tenuiore aut crassiore, et caulis aliorum candidus est, aliorum purpureus, aliorum varius.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable