LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 19.8.p10

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Poterant videri dicta omnia, quae in pretio sunt, ni restaret res maximi quaestus non sine pudore dicenda. certum est quippe carduos apud Carthaginem Magnam Cordubamque praecipue sestertium sena milia e parvis reddere areis, quoniam portenta quoque terrarum in ganeam vertimus serimusque etiam ea, quae refugiunt cunctae quadripedes . carduos ergo duobus modis, autumno planta et semine ante nonas Martias, plantaeque ex eo disponuntur ante id. Novemb. aut in locis frigidis circa favonium. stercorantur etiam, si dis placet, laetiusque proveniunt. condiuntur quoque aceto melle diluto addita laseris radice et cumino, ne quis dies sine carduo sit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable