Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 19.8.p15
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Sed praecipue olusatrum mirae naturae est. hipposelinum Graeci vocant, alii zmyrnium. e lacrima caulis sui nascitur. seritur et radice. sucum eius qui colligunt, murrae saporem habere dicunt, auctorque est Theophrastus murra sata natum. hipposelinum veteres praeceper unt in locis incultis, lapidosis iuxta maceriam seri—nun et repastinato seritur et a favonio post aequinoctium autumnum —, quippe cum capparis quoque seratur sic, siccis maxime, area ideo fossainclusa ripisque undique circumstructis lapide; alias evagatur per agros et cogit solum sterilescere. floret aestate, viret usque ad vergiliarum occasum, sabulosis familiarissimum. vitia eius, quod trans maria nascitur, diximus inter peregrinos frutices. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable