LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 19.8.p17

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Ligusticum silvestre est in Liguriae suae montibus ; seritur etiam ubique. suavius sativum, sed sine viribus. panacem aliqui vocant. Crateuas apud Graecos cunilam bubulam eo nomine appellat, ceteri vero conyzam, id est cunilaginem, thymbram vero quae sit cunila. haec aput nos habet vocabulum et aliud, satureia dicta in condimentario genere. seritur menseFebruario. origano aemulo nusquam utrumque additur, quippe similis effectus. sed cunilae Aegyptium origanum tantum praefertur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable