LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 19.8.p21

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Rursus alio comitatu aequinoctio autumni seruntur coriandrum, anetum, atriplex, malva, lapathum, caerefolium , quod paederota Graeci vocant, et acerrimum sapore igneique effectus ac saluberrimum corpori sinapi, nulla cultura, melius tamen planta tralata. quin e diverso vix est sato semel eo liberare locum, quoniam semen cadens protinus viret. usus eius etiam pro pulmentario in patellis decocto, citra intellectum acrimoniae. cocuntur et folia, sicut reliquorum olerum. sunt autem trium generum: unum gracile, alterum simile rapi foliis, tertium erucae. semen optimum Aegyptium. Athenienses napy appellaverunt , alii thlaspi, alii saurion.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable