Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 19.8.p4
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Inventum omnes thyrsos vel folia lactucarum prorogare urceis conditos et recentes in patinis coquere. seruntur lactucae anno toto laetis et irriguis stercoratisque, binis mensibus inter semen plantamque et maturitatem. legitimum tamen a bruma semen iacere, plantam favonio transferre aut semen favonio, plantam aequinoctio verno. albae maxime hiemem tolerant. umore omnia hortensia gaudent et stercore, praecipue lactucae et magis intubi. seri etiam radices inlitas fimo interest et repleri ablaqueatas humo. quidam et aliter amplitudinem augent, recisis , cum ad semipedem excreverint, fimoque suillo recent inlitis. candorem vero putant contingere his dumtaxat, quae sint seminis albi, si harena de litore a primo incremento congeratur in medias atque increscentia folia contra ipsa religentur.