LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 19.8.p5

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Beta hortensiorum levissima est. eius quoque a colore duo genera Graeci faciunt, nigrum et candidius, quod praeferunt—parcissimi seminis—appellantque Siculum , candoris sane discrimine praeferentes et lactucam. nostri betae genera vernum et autumnale faciunt a temporibus satus. quamquam et lunio seritur; transfertur autumno planta. hae quoque et oblini fimo radices suas locumque similiter madidum amant. usus his et cum lenti ac faba idemque qui oleris, et praecipuus, ut lenitas excitetur acrimonia sinapis. medici nocentiorem quam olus esse iudicavere, quamobrem adpositas non nemini degustare etiam religio est, ut validis potius in cibo sint. gemina iis natura, et oleris et capite ipso exilientis bulbi, species summa in latitudine. ea contingit, ut in lactucis, cum coeperint colorem trahere inposito levi pondere. neque alii hortensiorum latitudo maior; in binos pedes aliquando se pandunt, multum et soli natura conferente, siquidem in Circeiensi agro amplissimae proveniunt. sunt qui betas punico malo florente optine seri existiment, transferri autem, cum v foliorum esse coeperint. mira differentia, si vera est, candidis alvum elici, nigris inhiberi , et cum brassica corrumpatur in dolio vini sapor, eodem betae foliis demersis restitui.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable