LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 2.101.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

e contrario ferunt lunae femineum ac molle sidus, atque nocturnum solvere umorem et trahere, non auferre. id manifestum esse, quod ferarum occisa corpora in tabem visu suo resolvat somnoque sopitis torporem contractum in caput revocet, glaciem refundat cunctaque umifico spiritu laxet. ita pensari naturae vices semperque sufficere, aliis siderum elementa cogentibus, aliis vero fundentibus. sed in dulcibus aquis lunae alimentum esse, sicut in marinis solis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable