LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 2.108.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Pars nostra terrarum, de qua memoro, ambienti, ut dictum est, oceano velut innatans longissime ab ortu ad occasum patet, hoc est ab India ad Herculis columnas Gadibus sacratas LXXXV. LXXVIII p., ut Artemidoro auctori placet, ut vero Isidoro, XCVIII. XVIII. Artemidorus adicit amplius a Gadibus circuitu Sacri promunturii ad promunturium Artabrum, quo longissime frons procurrat Hispaniae, DCCCCXCI. D. mensura currit duplici via: a Gange amne ostioque eius, quo se in Eoum oceanum effundit, per Indiam Parthyenenque ad Myriandrum urbem Syriae in Issico sinu positam LII.XV, inde proxima navigatione Cyprum insulam, Patara Lyciae, Rhodum, Astypalaeam in Carpathio mari insulam, Taenarum Laconicae , Lilybaeum Siciliae, Caralim Sardiniae XXI.XIII, deinde GadesXII .L???, quae mensura universa ab Eoo mari efficit LXXXV.LXXVIII. alia via, quae certior et iniri terreno maxime potest, a Gange ad Euphraten amnem LI.LXIX, inde Cappadociae Mazaca CCXLIIII, inde per Phrygiam, Cariam, Ephesum CCCCXCVIIII, ab Epheso per Aegaeum pelagus Delum CC, Isthmum CCXII.D, inde terra[et Laconico mari] et Corinthiaco sinu Patras Peloponnesi XC, Leucadem LXXXVII. D, Corcyram totidem, Acroceraunia LXXXII .D, Brundisium LXXXVII. D, Romam CCCLX, Alpes usque ad Scingomagum vicum DXVIIII, per Galliam ad Pyrenaeos montes IlliberimCCCCLXVIII, ad oceanum et Hispaniae oram DCCCXXXI, traiectu Gadis VII. D, quae mensura Artemidori ratione LXXXIXXLVefficit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable