Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 2.108.p3
lat pliny elder phi001 perseus lat2
De longitudine ac latitudine haec sunt, quae digna memoratu putem. universum autem circuitum Erato-5 sthenes, in omnium quidem litterarum subtilitate, set in hac utique praeter ceteros solers, quem cunctis probari video, CCLII milium stadiorum prodidit, quae mensura Romana conputatione efficit trecentiens quindeciens centena milia passuum: inprobum ausum, verum ita subtili argumentatione conprehensum, ut pudeat non credere. Hipparchus , et in coarguendo eo et in reliqua omni diligentia mirus, adicit stadiorum paulo minus XXVI. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable