Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 2.109.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
alia Dionysodoro fides. neque enim subtraham exemplum vanitatis Graecae maximum. Melius hic fuit, geometricae scientia nobilis; senecta diem obiit in patria. funus duxere ei propinquae, adquas pertinebat hereditas. hae, cum secutis diebus iusta peragerent, invenisse dicuntur in sepulchre epistulam Dionysodori nomine ad superos scriptam: pervenisse eum a sepulchre ad infimam terram; esse eo stadiorum XLII. nec defuere geometrae qui interpretarentur , significare epistulam a medio terrarum orbe missam, quod deorsum ab summo longissimum esset spatium et idem pilae medium. ex quo consecuta conputatio est, ut circuitum esse CCLII stadiorum pronuntiarent.