Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 2.16.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
igitur a terrae centro apsides altissimae sunt Saturno in scorpione, Iovi in virgine, Marti in leone, soli in geminis , Veneri in sagittario, Mercurio in capricorno, lunaein tauro, mediis omnium partibus, et e contrario ad terrae centrum humillimae atque proximae. sic fit ut tardius moveri videantur, cum altissimo ambitu feruntur, non quia adcelerent tardentve naturales motus, qui certi ac singuli sunt illis, sed quia deductas ab summa apside lineas coartari ad centrum necesse est, sicut in rotis radios, idemque motus alias maior, alias minor centri propinquitate sentitur. altera sublimitatium causa, quoniam a suo centro apsidas altissimas habent in aliis signis, Saturnus in librae parte vicesima, Iuppiter cancri quinta decima,Mars capricorni XXVIII, sol arietis XVIIII, Venus piscium XXVII, Mercurius virginis XV, luna tauri III. tertia altitudinum ratio caeli mensura, non circuli, intellegitur, subire eas aut descendere per profundum aëris oculis aestimantibus.