LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 2.20

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Latet plerosque magna caeli adsectatione conpertum principibus doctrinae viris, superiorum trium siderum ignes esse qui decidui ad terras fulminum nomen habeant, sed maxime Iovis medio loco siti, fortassis quoniam contagium nimii umoris ex superiore circulo atque ardoris ex subiecto per hunc modum egerat, ideoque dictum lovem fulmina iaculari. ergo ut e flagrante ligno carbo cum crepitu, sic a sidere caelestis ignis exspuitur praescita secum adferens, ne abdicata quidem sui parte in divinis cessante operibus. idque maxime turbato fit aëre, quia collectus umor abundantiam stimulat aut quia turbatur quodam ceu gravidi sideris partu.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable