LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 2.48

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Nunc de repentinis flatibus, qui exhalante terra, ut dictum est, coorti rursusque deiecti, interim 111 obducta nubium cute, multiformes exsistunt. vagi quippe et ruentes torrentium modo, ut aliquis placere ostendimus, 112 tonitrua et fulgura edunt. maiore vero inlati pondere incursuque, si late siccam rupere nubem, procellam gignunt, quae vocatur a Graecis ecnephias; sin vero depresso sinu artius rotati effregerunt, sine igni, hoc est sine fulmine, verticem faciunt, qui typhon vocatur, id est vibratus ecnephias . defert hic secum aliquid abruptum e nube gelida, convolvens versansque et ruinam suam illo pondere adgravans ac locum ex loco mutans rapida vertigine, praecipua navigantium pestis, non antemnas modo, verum ipsa navigia contorta frangens, tenui remedio aceti in advenientem effusi, cui frigidissima est natura. idem inlisu ipso repercussus correpta secum in caelum refert sorbetque in excelsum. quod si maiore depressae nubis eruperit specu, sed minus lato quam procella, nec sine fragore, turbinem vocant, proxima quaeque prosternentem. idem ardentior accensusque, dum furit, prester vocatur, amburens contacta pariter et proterens.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable