LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 2.59.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Arcus vocamus extra miraculum frequentes et extra ostentum. nam ne pluvios quidem aut serenos dies cum fide portendunt. manifestum est radium solis inmissum cavae nubi repulsa acie in solem refringi; eolorumque varietatem mixtura nubium, ignium, aëris fieri. certe nisi sole adverso non fiunt nec umquam nisi dimidia circuli forma nec noctu, quamvis Aristoteles prodat aliquando visum, quod tamen fatetur idem non nisi XXX luna posse fieri. fiunt autem hieme maxime ab aequinoctio autumnali die decrescente. quo rursus crescente ab aequinoctio verno non exsistunt, nec circa solstitium longissimis diebus, bruma vero [id est brevissimis ] frequenter, iidem sublimes humili sole humilesque sublimi, et minores oriente aut occidente, sed in latitudinem dimissi, meridie exiles, verum ambitus maioris. aestate autem per meridiem non cernuntur, post autumni aequinoctium quacumque hora, nec umquam plures simul quam duo.

Provenance