LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 2.75

lat pliny elder phi001 perseus lat2

sic fit, ut vario lucis incremento in Meroë longissimus dies XII horas aequinoctiales et octo partes unius horae colligat, Alexandriae vero XIIII horas, in Italia XV, in Britannia XVII, ubi aestate lucidae noctes haut dubie se promittunt, id quod cogit ratio credi, solstiti diebus accedente sole propius verticem mundi angusto lucis ambitu subiecta terrae continuos dies habere senis mensibus noctesque e diverso ad brumam remoto. quod fieri in insula Thyle Pytheas Massiliensis scribit, sex dierum navigatione in septentrionem a Britannia distante, quidam vero et in Mona, quae distat a Camaloduno Britanniae oppido circiter CC, adfirmant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable