Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 20.14.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Mentastrum silvestris menta est, differens specie foliorum, quae stunt figura ocimi, pulei odore, propter quod quidam silvestre puleium vocant. his commanducatis et inpositis sanari elephantiasin Magni Pompei aetate fortuito cuiusdam experimento, propter pudorem facie inlita, conpertum est. eadem inlinuntur bibunturque adversus serpentium ictus drachmis duabus in vini cyathis duobus, adversus scorpionum cum sale, oleo, aceto, item adversus scolopendras ius decocti. adversus omnia venena servantur folia arida ad farinae modum. substratum vel accensum fugat etiam scorpiones. potum feminas purgat, sed partus necat. ruptis, convulsis, orthopnoicis, torminibus , choleris efficacissimum, item lumbis, podagris inpositum . sucus auribus verminosis instillatur. in regio morbo bibitur, strumis inlinitur, somnia veneris inhibet, taenias pellit ex aceto potum, contra porriginem ex aceto infunditur capiti in sole. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable