Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 20.15.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
... is Aethiopicum maxime in posca et in ecligmate cum melle. Africano privatim urinae incontinentiam cohiberi putant. sativum datur ad iocineris vitia tostum tritum in aceto, item ad vertiginem, iis vero, quos acrior urina mordeat, in dulci tritum, ad vulvarum vitia in vino praeterque inpositis vellere foliis, testium tumoribus tostum tritumque cum melle aut cum rosaceo et cera. silvestre ad omnia eadem efficacius, praeterea ad serpentes cum oleo, ad scorpiones, scolopendras. sistit et vomitionem nausiasque ex vino quantum adprehenderint tres digiti. propter colum quoque bibitur inliniturque in penicillo fervens, adprimitur fasciis. strangulationes vulvae potum in vino aperit tribus drachmis in tribus cyathis vini. auribus instillatur ad sonitus atque tinnitus cum sebo vitulino vel melle. suggillatis inlinitur cum melle et uva passa et aceto, lentigini nigrae ex aceto.