LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 20.20.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Atriplex et silvestre est, accusatum Pythagorae, tamquam faceret hydropicos morbosque regios et pallorem, concoqueretur difficillime; ac ne in hortis quidem iuxta id nasci quicquam nisi languidum culpavit. addidere Dionysius et Diodes plurimos gigni ex eo morbos, nec nisi mutata saepe aqua coquendum, stomacho contrarium esse, lentigines et papulas gignere. miror quare difficulter in Italia nasci tradiderit id Solo Smyrnaeus. Hippocrates vulvarum vitiis infundit id cum beta. Lycus Neapolitanus contra cantharidas bibendum dedit, panos, furunculos incipientes,duritias omnes vel cocto vel crudo utiliter inlini putavit,item ignem sacrum cum melle, aceto, nitro, similiter podagras. ungues scabros detrahere dicitur sine ulcere. sunt qui et morbo regio dent semen eius cum melle, arterias et tonsillas nitro addito perfricent , alvum moveant cocto vel per se vel cum malva aut lenticula. concitant et vomitiones. silvestri capillos tingunt et ad supra scripta utuntur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable