Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 20.21.p3
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Nec lapathum dissimiles effectus habet. est autem et silvestre. quod alii oxalida appellant, *nostri vero rumicem , alii lapathum canterinum*, sapore sativo proximum, foliis acutis, colore betae candidae, radice minima, * ad strumas cum axungia efficacissimum est; et alterum genus fere oxylapathum vocant, sativo [item] similius et acutiore folio ac rubriore, non nisi in palustribus nascens. sunt qui et hydrolapathum tradant, in aqua natum, et aliud hippolapathum, maius sativo candidiusque ac spissius. silvestria scorpionum ictibus medentur et feriri prohibent habentes. radix aceto decocta, si colluatur sucus, dentibus auxiliatur, si vero bibatur, morbo regio. semen stomachi inextricabilia vitia sanat. hippolapathi radix et privatim ungues scabros detrahit; dysintericos semen duabus drachmis in vino potum liberat. oxylapathi semen lotum in aqua caelesti sanguinem reicientibus adiecta acacia lentis magnitudine prodest. praestantissimos pastillos faciunt ex foliis et radice addito nitro et ture exiguo. in usu aceto diluunt.