Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 20.23.p5
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Hippomarathum ad omnia vehementius calculos praecipue pellit, prodest vesicae cum vino leni et feminarum menstruis haerentibus. efficacius in eo semen quam radix. modus in utroque quod duobus digitis tritum addatur in potionem. Petrichus, qui ophiaca scripsit, et Micion, qui rhizotomumena, adversus serpentes nihil efficacius hippomaratho putavere; sane et Nicander non in novissimis posuit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable