LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 20.4.p4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Pastinacae simile hibiscum, quod molochen agrian vocant et aliqui πλειστολοχείαν, ulceribus, cartilagini et ossibus fractis medetur. folia eius ex aqua pota alvum solvunt; serpentes abigunt, apium, vesparum, crabronum ictibus inlita medentur. radicem eius ante solis ortum erutam involvunt lana coloris, quem nativum vocant, praeterea ovis, quae feminam peperit, strumisque vel suppuratis alligant. quidam ad hunc usum auro effodiendam censent cavendumque, ne terram adtingat. Celsus et podagris , quae sine tumore sint, radicem eius in vino decoctam inponi iubet.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable