LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 20.5.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Alterum genus est staphylinus, quod pastinacam erraticam vocant. eius semen contritum et in vino potum tumentem alvum et suffocationes mulierum doloresque lenit in tantum, ut vulvas corrigat. inlitum quoque e passo ventri earum prosit; et viris vero prosit cum panis portione aequa tritum ex vino potum contra ventris dolores. pellit et urinam, et phagedaenas ulcerum sistit recens cum melle inpositum vel arida farina inspersa. radicem eius Dieuches contra iocineris aut lienis ac lumborum et renium vitia ex aqua mulsa dari iubet, Cleophantus et dysintericis veteribus. Philistio in lacte coquit et ad stranguriam dat radicis uncias quattuor, ex aqua hydropicis, similiter et opisthotonicis et pleuriticis et comitialibus. habentes ear feriri a serpentibus negantur aut, qui ante gustaverint, non laedi; percussis inponitur cum axungia. folia contra cruditates manduntur. Orpheus amatorium inesse staphylino dixit, fortassis quoniam venerem stimulari hoc cibo certum est. ideo conceptus adiuvari aliqui prodiderunt. ad reliqua et sativa pollet, efficacior tamen silvestris magisque in petrosis nata. semen sativae quoque contra scorpionum ictus ex vino aut posca salutare est. radice eius circumscalpti dentes dolore liberantur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable