LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 20.5.p5

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Inula quoque a ieiunis commanducata dentes confirmat. si, ut eruta est, terram non adtingat, condita tussim emendat; radicis vero decoctae sucus taenias pellit, siccatae autem in umbra farina tussi et convulsis et inflationibus et arteriis medetur. venenatorum morsus abigit. folia ex vino lumborum dolori inlinuntur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable