Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 20.7.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Lactucae sponte nascentis primum genus est eius, quam caprinam vocant, qua pisces in mare deiecta protinus necantur, qui sunt in proximo. huius lac spissatum mox in aceto pondere obolorum duum adiecto aquae uno cyatho hydropicis datur. caule et foliis contusis, asperso sale, nervi incisi sanantur. eadem trita ex aceto conluta matutinis bis mense dentium dolorem prohibent. alterumn est genus quod Graeci caesapon vocant. huius folia trita et cum polenta inlita ulceribus medentur. haec in arvis nascuntur; tertium genus in silvis nascensἰσάτιν vocant. huius folia trita cum polenta vulneribus prosunt. quarto infectores lanarum utuntur. simile id erat lapatho silvestri foliis, nisi plura haberet et nigriora. sanguinem sistit, phagedaenas et putrescentia ulcera aut quae serpunt sanat, item tumores ante suppurationem, ignem sacrum radice vel foliis. prodest vel ad lienes potu. haec propria singulis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable