Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 20.8.p3
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Intubi quoque non extra remedia sunt. sucus eorum cum rosaceo et aceto capitis dolores lenit idemque cum vino potus iocineris et vesicae; et epiphoris inponitur. erraticum apud nos quidam ambubaiam appellavere. in Aegypto cichorium vocant quod silvestre est, sativum autem serim, quod est minus et venosius. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable