LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 20.9.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Ex omnibus brassicae generibus suavissima est cyma, at inutilis habetur, difficilis in coquendo et renibus contraria. illud quoque non est omittendum, aquam decoctae ad tot usus laudatam faetere humi effusam. stirpium brassicae aridorum cinis inter caustica intellegitur ad coxendicum dolores cum adipe vetusto, ac cum lasere et aceto inter psilotra: evulsis inlitus pilis nasci alios prohibet . bibitur et cum oleo subfervefactus vel per se elixus ad convolsa et rupta intus lapsoque ex alto. nulla ergo sunt crimina brassicae? immo vero apud eosdem animae gravitatem facere, dentibus et gingivis nocere. et in Aegypto propter amaritudinem non estur.

Provenance