LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 20.praef

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Maximum hine opus naturae ordiemur et cibos suos homini narrabimus faterique cogemus ignota esse per quae vivat. nemo id parvum ac modicum existimaverit , nominum vilitate deceptus. pax secum in his aut bellum naturae dicetur , odia amicitiaeque rerum surdarum ac sensu carentium et, quo magis miremur, omnia ea hominum causa. quod Graeci sympathiam et antipathiam appellavere, quibus cuncta constant, ignes aquis restinguentibus , aquas sole devorante, luna pariente, altero alterius iniuria deficiente sidere atque, ut a sublimioribus recedamus, ferrum ad se trahente magnete lapide et alio rursus abigente a sese, adamanta, rarum opum gaudium, Infragilem omni cetera vi et invictum, sanguine hircino rumpente, quaeque alia in suis locis dicemus paria vel maiora miracula. tantum venia sit a minimis, sed a salutaribus ordienti primumque ab hortensiis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable