LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 21.1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

In hortis seri et coronamenta iussit Cato, inenarrabili florum maxime subtilitate, quando nulli potest facilius esse loqui quam rerum naturae pingere, lascivienti praesertim et in magno gaudio fertilitatis tam varie ludenti. quippe reliqua usus alimentique gratia genuit, ideoque saecula annosque tribuit iis, flores vero odoresque in diem gignit, magna, ut palam est, admonitione hominum, quae spectatissime floreant, celerrime marcescere. sed ne pictura quidem sufficiet imagini colorum reddendae mixturarumque varietati, sive alteruni atque multiplices inter se nectantur, sive privatis generum ftniculis in orbem, in oblicum, in ambitum quaedam coronae per coronas currant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable