LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 21.10.p4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Etiamnum folio coronant lovis flos, amaracum, hemerocalles, habrotonum, Helenium, sisymbrium, serpullum , omnia surculosa rosae modo. colore tantum placet Iovis flos, odor abest, sicut et illi, qui Graece phlox vocatur . et ramis autem et folio odorata sunt excepto serpull . Helenium e lacrimis Helenae dicitur natum, et ideo in Helene insula laudatissimum; est autem frutex humi se spargens dodrantalibus ramulis, serpullo simili folio.

Provenance