Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 21.10.p5
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Habrotonum odore iucunde gravi floret aestate; flos est aurei coloris. vacuum sponte provenit, cacumine suo se propagat. seritur autem semine melius quam radice aut surculo, semine quoque non sine negotio; plantaria transferuntur—sic et Adonium—, utrumque aestate. alsiosa enim admodum sunt, ut sole tamen nimio laedantur. sed ubi convaluere, rutae vice fruticant. habrotono simile odore leucanthemum est, flore albo, foliosum.