LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 21.11.p6

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Vita longissima violae albae trimatu. ab eo tenpore degenerat. rosa et quinquennium perfert non recisa nec adusta. illo enim modo iuvenescit. diximus et terram referre plurimum. nam in Aegypto sine odore haec omnia, tantumque myrtis odor praecipuus; alioqui etiam binis mensibus antecedit germinatio omnium. rosaria a favonio fossa oportet esse iterumque solstitio, et id agendum, ut intra id tempus purgata ac pura sint.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable