Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 21.12.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Verum hortis coronamentisque maxime alvaria et apes conveniunt, res praecipui quaestus conpendiique , cum favet. harum ergo causa oportet serere thymum , apiastrum, rosam, violas, lilium, cytisum, fabam, erviliam, cunilam, papaver, conyzam, casiam, melilotum, melissophyllum, cerinthen. ea est autem folio candido, incurvo, cubitalis, capite concavo mellis sucum habente. horum floris avidissimae sunt atque etiam sinapis, quod miremur, cum olivae florem ab his non attingi constet; ideo hanc arborem procul esse melius sit, cum aliquas quam proxime seri conveniat, quae et evolantium examina invitent nec longius abire patiantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable