LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 21.13.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

et in Hispania mulis provehunt simili de causa. tantumque pabulum refert, ut mella quoque venenata fiant. Heracliae in Ponto quibusdam annis perniciosissima existunt ab iisdem apibus facta, nec dixere auctores, e quibus floribus ea fierent! nos trademus quae conperimus. herba est ab exitio et iumentorum quidem, sed praecipue caprarum appellata aegolethron. huius flore concipiunt noxium virus aquoso vere marcescentis. ita fit, ut non omnibus annis sentiatur malum. venenati signa sunt, quod omnino non densatur, quod color magis rutilus est, odor alienus, sternumenta protinus movens, quod ponderosius innoxio. qui edere, abiciunt se humi refrigerationem quaerentes, nam et sudore diffluunt. remedia sunt multa, quae suis locis dicemus; sed quoniam statim repraesentari aliqua in tantis insidiis oportet, mulsum vetus e melle optimo et ruta, salsamenta etiam, si reiciantur, sumpta crebro. certumque est id malum per excrementa ad canes etiam pervenire similiterque torqueri eos. mulsum tamen ex eo inveteratum innocuum esse constat, et feminarum cutem nullo melius emendari cum costo, suggillata cum aloe.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable