Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 21.15.p4
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Multas praeterea ignobiles habent, sed maxime celebrant cnecon Italiae ignotam, ipsis autem oleo, non cibo gratam. hoc faciunt e semine eius. differentia prima: silvestris et mitior. silvestrium duae species. una mitiori similis, caule tamen rigido; itaque et colu antiquae utebantur exili , quare quidam atractylida vocant. semen eius candidum et grande, amarum. altera hirsutior, torosiore caule et qui paene humi serpat, minuto semine. aculeatarum generis haec est, quoniam distinguenda sunt et genera. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable