Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 21.15.p5
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Ergo quaedam herbarum spinosae sunt, quaedam sine spinis. spinosarum multae species. in totum spina est asparagus, scorpio, nullum enim folium habent. quaedam spinosa foliata sunt, ut carduus, erynge, glycyrrhiza, urtica; his enim omnibus foliis inest aculeata mordacitas. aliqua et secundum spinam habent folium, ut tribulus et anonis. quaedam in folio non habent et in caule habent, ut pheos , quod aliqui stoeben appellavere. hippophaes spinis geniculatum. tribulo proprietas, quod et fructum spinosum habet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable