LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 21.15.p6

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Ex omnibus his generibus urtica maxime noscitur acetabulis in flore purpuream lanuginem fundentibus, saepe altior binis (ubitis. plures eius differentiae: silvestris , quam et feminam vocant, mitiorque; et silvestri quae dicitur canina acrior, caule quoque mordaci, fimbriatis foliis; quae vero etiam odorem fundit Herculanea vocatur. semen omnibus copiosum, nigrum. mirum sine ullis spinarum aculeis lanuginem ipsam esse noxiam et tactu tantum levi pruritum pusulasque confestim adusto similes existere. notum est [et] remedium olei. sed mordacitas non protinus cum ipsa herba gignitur, nec nisi solibus roborata. incipiens quidem ipsa nasci vere non ingrato, multis etiam religioso in cibo est ad pellendos totius anni morbos. silvestrium quoque radix omnem carnem teneriorem facit simul cocta. quae innoxia est, morsu carens, lamium vocatur. de scorpione dicemus inter medicas.

Provenance