Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 21.18.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Cypirus est gladiolus, ut diximus, radice bulbosa, laudatissimus in insulis Creta, dein Naxo et postea in Phoenice . Cretico candor odorque vicinus nardo, Naxio acrior, Phoenicio exiguum spirans, nullus Aegyptio, nam et ibi nascitur. discutit duritias corporum; iam remedia enim dicemus, quoniam et florum odorumque generi est magnus usus in medicina, quod ad cypiron attinet, Apollodorum quidem sequar, qui negat bibendum, quamquam professus efficacissimum esse adversus calculos. os eo fovet. feminis quidem abortus facere non dubitat; mirumque, tradit barbaros suffitum huius herbae excipientes ore lienes consumere et non egredi domibus nisi ab hoc suffitu, vegetiores enim firmioresque sic etiam in die fieri; intertriginum et alarum vitiis perfrictionibusque cum oleo inlitum non dubie mederi. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable