LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 21.18.p4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Iunci radix in tribus heminis aquae decocta ad tertias tussi medetur. semen tostum et in aqua potum sistit alvum et feminarum menses. capitis dolores facit. qui vocatur holoschoenus.... quae proxima sunt radici , commanducantur adversus araneorum morsus. invenio etiamnum unum iunci genus quod Euripicen vocant; huius semine somnum allici, set modum servandum, ne sopor fiat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable