Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 21.18.p6
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Rosa adstringit, refrigerat. usus eius dividitur in folia et flores, capita. foliorum partes, quae sunt candidae , ungues vocantur. in flore aliud est semen, aliud capillus, in capite aliud cortex, aliud calix. folium siccatur aut tribus modis exprimitur: per se, cum ungues non detrahuntur—ibi enim umoris plurimum—, aut cum detractis unguibus reliqua pars aut oleo aut vino maceratur in sole vasis vitreis. quidam et salem admiscent, nonnulli et anchusam aut aspalathum aut iuncum odoratum , quia talis maxime prodest vulvae ac dysintericis. exprimuntur eadem folia detractis unguibus trita per linteum spissum in aereum vas, lenique igni sucus coquitur, donec fiat crassitudo mellis. ad haec eligi oportet odoratissima quaeque folia. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable