Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 21.19.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
vinum quomodo fieret e rosa, diximus inter genera vini. usus suci ad aures, oris ulcera, gingivas, tonsillas gargarizati, stomachum, vulvas, sedis vitia, capitis dolores—in febri per se vel cum aceto—, somnos, nausias. folia uruntur in calliblepharum, et siccis femina adsperguntur. epiphoras quoque arida leniunt. flos somnum facit, inhibet fluctiones mulierum, maxime albas, in posca potus et sanguinis excreationes, stomachi quoque dolores, quantum.... in vini cyathis tribus. seminis optimum crocinum nec anniculo vetustius et in umbra siccatum; nigrum inutile. dentium dolori inlinitur , urinam ciet, stomacho inponitur, item igni sacro non veteri. naribus subductum caput purgat. capita pota ventrem et sanguinem sistunt. ungues rosae epiphoris salubres sunt; ulcera enim oculorum rosa sordescunt, praeterquam initiis epiphorae ita, ut arida cum pane inponatur. folia quidem intus stomachi rosionibus et [intus] ventris aut intestinorum utilissima et praecordiis, vel inlita. cibo quoque lapathi modo condiuntur. cavendus in his situs celeriter insidens. et aridis aut expressis aliquis usus. diapasmata inde fiunt ad sudores coercendos ita, ut a balineis inarescant corpori, dein frigida abluantur. silvestris pilulae cum adipe ursino alopecias emendant.