LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 21.19.p4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Violae silvestres et sativae. purpureae refrigerant. contra inflammationes inlinuntur stomacho, ardenti inponuntur et capiti in fronte, oculorum privatim epiphoris et sede procidente volvave et contra suppurationes. crapulam et gravedines capitis inpositis coronis olfactuque discutiunt, anginas ex aqua potae. id, quod purpureum est ex his, comitialibus medetur, maxime pueris, in aqua potum. semen violae scorpionibus adversatur. contra flos albae suppurata aperit, ipsa discutit. et alba autem et lutea extenuat menses, urinam ciet. minor vis est recentibus, ideoque aridis post annum utendum. lutea dimidio cyatho in aquae tribus menses trahit. radices eius cum aceto inlitae sedant lienem, item podagram, oculorum autem inflammationes cum murra et croco. folia cum melle purgant capitis ulcera, cum cerato rimas sedis et quae in umidis sunt, ex aceto vero collectiones sanant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable