Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 21.2.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Tenuioribus utebantur antiqui, stroppos appellantes , unde nata strophiola. quin et vocabulum ipsum tarde communicatum est, inter sacra tantum et bellicos honores coronis suum nomen vindicantibus. cum vero e floribus fierent, serta a serendo serieve appellabantur, quod apud Graecos quoque non adeo antiquitus placuit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable