LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 21.2.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Arborum enim ramis coronari in sacris certaminibus erat primum. postea variari coeptum mixtura versicolori florum, quae invicem odores coloresque accenderet, Sicyone ingenio Pausiae pictoris atque Glycerae coronariae dilectae admodum illi, cum opera eius pictura imitaretur , illa provocans variaret, essetque certamen artis ac naturae, quales etiam nunc extant artificis illius tabellae atque in primis appellata stephaneplocos, qua pinxit ipsam. idque factum est post Olympiada c. sic coronis e floribus receptis paulo mox subiere, quae vocantur Aegyptiae, ac deinde hibernae, cum terra flores negat, ramento e cornibus tincto. paulatimque et Romae subrepsit appellatio corollis inter initia propter gracilitatem nominatis , mox et corollariis, postquam e lamina tenui aerea inaurata aut inargentata dabantur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable