LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 21.20.p7

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Melissophyllo sive melittaena si perunguantur alvi, non fugient apes; nullo enim magis flore gaudent. scopis eius examina facillime continentur. idem praesentissimum est contra ictus earum vesparumque et similium, sicut araneorum, item scorpionum, item contra volvarum strangulationes addito nitro, contra tormina e vino. folia eius strumis inlinuntur et sedis vitiis cum sale. decoctae sucus feminas purgat et inflammationes discutit et ulcera sanat. articularios morbos sedat canisque morsus. prodest dysintericis veteribus et coeliacis, orthopnoicis, lienibus , ulceribus thoracis. caligines oculorum suco cum melle inungui eximium habetur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable