LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 21.21.p4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Helenium ab Helena, ut diximus, natum favere creditur formae, cutem mulierum in facie reliquoque corpore nutrire incorruptam. praeterea putant usu eius quandam vitae gratiam his veneremque conciliari. adtribuunt et hilaritatis effectum eidem potae in vino eumque, quem habuerit nepenthes illud praedicatum ab Homero, quod tristitia omnis aboleretur. est autem suci praedulcis. prodest et orthopnoicis radix eius in aqua ieiunis pota. est autem candida intus et dulcis. bibitur et contra serpentium ictus ex vino. mures quoque contrita dicitur necare.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable