LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 21.23

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Anemonas coronarias tantum diximus, nunc reddemus et medicas. sunt qui phrenion vocent. duo eius genera: prima silvestris, altera cultis nascens, utraque sabulosis. huius plures species: aut enim phoenicium florem habet, quae et copiosissima est, aut purpureum aut lacteum. harum trium folia apio similia sunt nec temere semipedem altitudine excedunt, cacumine asparagi. flos numquam se aperit nisi vento spirante, unde et nomen accepere. silvestri amplitudo maior, latioribus durio- ribusque foliis, flore phoenicio. hanc errore ducti arge- monen putant multi, alii rursus papaver, quod rhoean vocavimus. sed distinctio magna, quod utraque haec postea florent, nec aut sucum illarum anemonae reddunt aut calyces habent nec nisi asparagi cacumen. prosunt anemonae capitis doloribus et inflammationibus, vulvis mulierum. lacte quoque et menstrua ' cient cum tisana sumptae aut vellere adpositae. radix commanducata pituitam trahit, dentes sanat, decocta oculorum epiphoras et cicatrices. Magioccultum quiddam iis tribuere, quae primum aspiciatur eo anno tolli iubentes dicique colligi eam tertianis et quartanis remedio, postea adligari florem panno russeo et in umbra adservari, ita, cum opus sit, adalligari. quae ex his phoenicium florem habet, radice contrita cuicumque animalium inposita ulcus facit styptica vi; et ideo expurgandis ulceribus adhibetur.

Provenance