Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 21.7.p4
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Saliunca folio quidem subbrevi et quod necti non possit, radici numerosae cohaeret, herba verius quam flos, densa veluti manu pressa breviterque caespes sui generis. Pannonia hanc gignit et Norici Alpiumque aprica, urbium Eporedia, tantae suavitatis, ut metallum esse coeperit . vestibus interponi eam gratissimum, sicut apud Graecos polium herbam, inclutam Musaei et Hesiodi laudibus ad omnia utilem praedicantium superque cetera ad famam etiam ac dignitates, prorsusque miram, si modo, ut tradunt, folia eius mane candida, meridie purpurea, sole occidente caerulea aspiciuntur. duo genera eius: campestre maius; silvestre, quod minus est, quidam teuthrion vocant. folia canis hominis similia, a radice protinus, numquam palmo altiora. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable