Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 21.8.p3
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Omnes autem hi flores non fuere in usu Alexandri Magni aetate, quoniam proximi a morte eius auctores siluere de illis; quo manifestum est postea placuisse. a Graecis tamen repertos quis dubitet, non aliter Italia usurpante nomina illorum? at, Hercules, petellio ipsa nomen inposuit, autumnali circaque vepres nascenti. ei tantum color est commendatus, qui est rosae silvestris, folia parva, quina; mirumque in eo flore inflecti cacumen et e nodis intorta folia nasci parvolo calice ac versicolori luteum semen includentia. luteo et bellio, pastillicantibus quinquagenis quinis barbulis. coronant pratenses hi flore; at sine usu plerique et ideo sine nominibus, quin et his ipsis alia alii vocabula inponunt. chrysocome sive chrysitis non habet Latinam appellationem. palmi altitudine est, comantibus fulgore auri corymbis, radice nigra, ex austero dulci, in petrosis opacisque nascens. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable