Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 21.9.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Et fere peractis colorum quoque celeberrimis, transit ratio ad eas coronas, quae varietate sola placent. duo earum genera, quando aliae flore constant, aliae folio. florem esse dixerim genistas, namque et his decerpitur lateus; item rhododendron, item zizipha, quae Cappadocia vocantur; his odoratus similisque olearum fioribus. in vepribus nascitur cyclaminum, de quo plura alias. flos eius Colossinus in coronas admittitur.